Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVI. De eodem.

Item Ciprianus. [tract. IV. de mortalitate.]
Numquid Cayn, cum Domino, munus offerret
peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum
Deus prouidus ante dampnauit. Ut illic cogitatio
mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est,
ita et in Dei seruis, apud quos cogitatur, et martirium
mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice
coronatur. Aliud est martirio animum deesse, aliud
animo defuisse martirium. Qualem te inuenit Dominus, cum
uocat, talem pariter et iudicat, quando ipse testatur et
dicit: "Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator
renum et cordis."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1163/1164