Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XIX.]

[IV. Pars.] "Aut facta puniuntur, ut furta cedesque; aut
dicta, ut conuicia et infidae aduocationes; aut scripta, ut
falsa et famosi libelli; aut consilia, ut coniurationes, aut
latronum conscientia, quosque alios suadendo monuisse
sceleris est instar. §. 1. Sed hec quatuor genera consideranda
sunt septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate,
quantitate, euentu. §. 2. Causa, ut in uerberibus, que inpunita
sunt a magistro illata uel parente, quoniam emendationis
animo, non iniuriae gratia uidentur adhiberi. Puniuntur,
cum quis per iram ab extraneo pulsatur. §. 3. Persona
duppliciter spectatur, eius qui fecit, et eius qui passus est. Aliter
enim puniuntur ex eisdem facinoribus serui, quam liberi; et aliter
qui in dominum parentemue ausus est, quam qui in extraneum
et in magistratum quam qui in priuatum. In huius rei
consideratione etatis quoque ratio habeatur. §. 4. Locus facit,
ut idem uel furtum uel sacrilegium sit, et capite luendum, uel
minore supplicio. §. 5. Tempus discernit emansorem a fugitiuo
et effractorem uel furem diurnum ac nocturnum.
§. 6. Qualitate, factum uel atrocius, uel leuius est, ut furta
manifesta a non manifestis discerni solent, rixa a crassaturis,
expilationes a furtis, a uiolentia petulantia, de qua
re maximus apud Grecos orator Demosthenes sic ait. §. 7.
Quantitas discernit furem ab abigeo. Nam qui unum suem
subripuerit, ut fur cohercebitur: qui gregem, ut abigeus. §. 8.
Euentus spectatur, ut a clementissimo queque facta;
quamquam lex non minus eum, qui inuentus occidendi
hominis causa cum telo fuerit, quam eum, qui occiderit, puniat,


et ideo apud Grecos exilio uoluntario fortuiti casus luebantur,
ut apud precipuum poetarum scriptum est."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1161/1162
Gehe zu Spalte: