Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[CAP. XVIII.]

"Penae" (sicut in Digestorum titulo de penis legitur) "legum
interpretatione molliendae sunt pocius, quam exasperandae."
[Gratian.] Atque ideo proprium casum non excedunt; sed
que de raptu uirginum, uel aduocatis, seu de crimine maiestatis,
uel de sicariis dicta sunt, fauore religionis et fidei, atque principali
odio sicariorum introducta sunt. Iniuriarum uero pro
earum uarietate multipliciter quis reus fieri potest. Varietas itaque
criminum uarietatem inducit penarum.
Unde in Digestis titulo de penis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1161/1162
Gehe zu Spalte: