Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVI.] Item titulo de furtis.

"Vulgaris est questio, an is, qui ex aceruo frumenti modium
sustulit, totius rei furtum faciat, an uero eius tantum, quod
abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat. Nam et qui
aurem alicuius tetigit (inquit Trebatius) totum eum uideri
tetigisse. Proinde et qui dolium aperuit, et exinde parum
abstulit uini, totius furtum uidetur fecisse. Sed uerum est,
in tantum eum furti actione teneri, quantum abstulerit.
Nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit,
et omnes res, que in eo erant, contrectauerit, atque ita discesserit,
deinde reuersus unam ex his abstulerit, et ante, quam
reciperet se quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem
rei et manifestus, et nec manifestus fur erit. Sed et si quis
segetem ante lucem secat et contrectat eius, quod secat,
manifestas et nec manifestus fur est."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1161/1162
Gehe zu Spalte: