Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 8.]
X. Pars. Antiqui et sanctissimi est patris sentencia
Papae Leonis, ut is, qui in etatis adolescentia positus,
dum mortis formidat casum, si peruenerit ad penitenciae
remedium, si coniugatus forte fuerit incontinens,
ne postea adulterii lapsum incurrat, redeat ad pristinum
coniugium, quousque possit adipisci temporis maturitate
continentiae statum, quod nos ut de uiris, ita et de
feminis equo modo censemus. Non quidem hoc
generaliter et canonice preceptum, sed constat
uobis pro humana fragilitate indultum ea dumtaxat
ratione, ut si is, qui penitenciae non est legibus deditus,
ante ab hac uita discesserit, quam ex consensu ad
continentiam unus eorum fuerit regressus, superstiti non
liceat denuo ad uxoris transire amplexus. Si autem illius
uita extiterit superstes, qui non accepit absolutionem
penitentis, nubat, si se continere non potest, et alterius
consortio fruatur uxoris. Quod in utroque sexu pari


modo a nobis manifestum est esse decretum, ita
uidelicet, ut in his omnibus sacerdotis expectetur
ordinatio, ut, iuxta quod etatem aptam prospexerit,
penitenciae absolutionis tribuat legem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1157/1158
Gehe zu Spalte: