Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Hec penitencia est inponenda ei, qui matrem occiderit.

Item Nykolaus Papa Rhatoldo, Episcopo sanctae
Argenteae Retensis.
VII. Pars. Latorem presentium matricidam esse cognouimus.
Cui precipimus, ut sub penitenciae iugo permaneat
ita, ut per annum unum ecclesiam non ingrediatur,
sed ante fores basilicae stans orans, et deprecans
Deum perseueret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Conpleto
uero anni circulo introeundi licentiam in ecclesiam habeat;
tantum inter audientes stet, et nondum conmunicet.
Conpletis autem trium annorum curriculis sacrae
conmunionis illi gratia concedatur, oblationes uero non
offerat, nisi prius aliorum septem annorum curricula expleantur.
§. 1. In his autem omnibus annis atque temporibus
carnem non manducet, nec uinum bibere presumat,
exceptis festis diebus atque dominicis, et a Pasca usque
ad Pentecosten. Et, quocumque ire uoluerit, nullo uehiculo
deducatur, sed pedibus proficiscatur; arma non sumat,
nisi contra paganos; ieiunet autem tribus diebus per
ebdomadam usque ad uesperam. A propria ac legitima
coniuge non separetur, ne in fornicationis uoraginem
corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante annorum
trium cursum finis uitae illius appropinquauerit, corporis
et sanguinis Domini nostri Iesu Christi particeps fiat;
sin autem, ut supra statui efficiatur. Tamen, si illius
conuersationem et lacrimarum fontem in omnibus
uideritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare,
humanius circa eum sollicitudo peruigil appareat, mitisque
omnibus demonstretur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1157/1158
Gehe zu Spalte: