C. XII. Penitentes matrimonia contrahere prohibentur.
De his uero non incongrue dilectio tua sedemapostolicam credidit consulendam, qui acta penitencia
tamquam canes et sues ad uomitus pristinos et uolutabra
redeuntes, et miliciae cingulum, et ludicras uoluptates,
et noua coniugia, et inhibitos denuo appetiuere concubitus,
quorum inprofessam continentiam generati post absolutionem
filii prodiderunt. De quibus, quia iam suffragium
non habent penitendi, id duximus decernendum,
ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione iungantur,
sacris misteriorum celebritatibus (quamuis non mereantur)
intersint, a dominicae autem mensae conuiuio segregentur,
ut hac saltim districtione correcti et ipsi
in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant,
quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus
tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, uiatico
munere, cum ad Dominum ceperint proficisci, per conmunionis
gratiam uolumus subueniri, quam formam et circa
mulieres, que se post penitenciam talibus pollutionibus deuinxerunt,
seruandam esse censemus.
Gratian. Sed quia timore soluendi coniugii nonnulli ad
penitenciam accedere differunt, uel propter lapsum adolescentiae,
quem formidant, penitenciae remedium suscipere negligunt, auctoritate
canonica permittitur eis uel contracta matrimonia
retinere, uel alia contrahere.
Unde Leo Papa scribit Galerio Episcopo Tripolitano: