Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Quare sit institutum post septem annos in pristinum statum penitentem redire.

Hoc ipsum, quod canonum censura post septem annos
remeare penitentem in pristinum statum precepit
non electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius
ex sentencia diuini iudicii sanxerunt. Nam legitur, quod
Maria soror Aaron prophetissa, dum detractionis
aduersum Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae
perfusa est, cumque peteret Moyses, ut emundaretur,
precepit eam Dominus extra castra septem diebus
egredi, et post emundationem rursus eam in castra
admitti. Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis,
que, dum superbiae dedita sordidissimis cogitationum
maculatur contagiis, extra castra septem diebus, hoc
est extra collegium sanctae ecclesiae septem annis proiciatur,
ut post emundationem uiciorum loci uel
pristinae dignitatis recipiat meritum. Et post pauca:
§. 1. In fine autem epistolae hoc adiciendum putaui, ut,
quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur,
illius magis teneatur sentencia, cuius antiquior
aut potior extat auctoritas.
Gratian. Hoc quamquam de sacerdotibus uideatur specialiter
dictum, generaliter tamen de omnibus penitentibus oportet
intelligi. Ad imitationem namque illius dominicae sentenciae
Dauid de adulterio et homicidio reprehensus unius ebdomadae
ieiunium in satisfactionem admissi sceleris Deo legitur obtulisse.
Hinc etiam ecclesiastica consuetudine est usurpatum, ut
maiorum criminum penitencia septem annorum spacio concludatur,
nisi uel offitii exellentia, uel criminum magnitudo uulgarem
consuetudinem excedens (ueluti dum contra naturam humanae
societatis parentibus, uel liberis, uel aliis huiusmodi personis
inpudice adheremus, uel dum relicto naturali usu contra naturam
more Sodomitico fornicamur, uel usque ad coitum brutorum animalium
prolabimur), premissum spacium transcendere cogat.
VI. Pars. §. 1. De penitentibus quoque queritur, an eis
generaliter post penitenciam peractam coniugia concedantur?
Generaliter enim canonica auctoritate penitentes prohibentur ad
secularem miliciam redire, uel matrimonia contrahere.
Unde Siricius Papa: [epist. I. ad Himerium
Episcopum, c. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1155/1156
Gehe zu Spalte: