Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Clerici si uxores eorum peccauerint, preter necem eas domi custodiant, et ad salutaria eas ieiunia cogant.

Placuit, ut, si quorumcumque clericorum uxores peccauerint,
ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant


mariti earum hanc potestatem, preter necem custodiendi,
ligandi in domo sua, ad ieiunia salutaria, non mortifera
eas cogentes, ita, ut inuicem sibi clerici pauperes auxilium
ferant, si seruicia non habeant. Cum uxoribus
autem ipsis, que peccauerant, non cibos sumant,
nisi forte ad timorem Dei acta penitencia reuertantur.
V. Pars. Gratian. Nunc autem queritur, quare sacris
canonibus sit institutum, ut post septem annos penitentes in pristinum
statum reuocentur?
De his ita scribit Ysidorus ad Masonem Episcopum:
[in prefatione ad librum de summo bono]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1153/1154
Gehe zu Spalte: