C. IX. Potius uxore uiuente quis aliam ducat, quam humanum sanguinem fundat.
Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [lib. II. c. 15.]Si (quod uerius dicitur) non licet homini Christiano
adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere: quis
est tam demens, qui dicat ei: fac quod non licet, ut
liceat tibi quod non licet? Cum enim utrumque secundum
legem Christi illicitum sit, siue adulteram occidere,
siue alteram ducere illa uiuente, ab utroque est abstinendum,
non illicitum pro illicito faciendum. Si enim
facturus est quod non licet, iam faciat adulterium et non
faciat homicidium, ut uiuente uxore aliam ducat,
non humanum sanguinem fundat.
IV. Pars. Gratian. In premissis auctoritatibus quique
prohibentur adulteras coniuges suas occidere; sed post septem
annorum penitenciam permittitur eis illas dimittere. Si autem
illas interfecerint, iubentur sine spe coniugii perpetuo manere,
nisi forte propter lapsum iuuenilis incontinentiae ad matrimonia
contrahenda eis misericordia inpendatur. Clericis autem
conceditur, si uxores eorum peccauerint, sine mortis acerbitate
habere eas in custodia, et ad ieiunia eas cogere, non tamen usque
ad necem affligere.
Unde in Tolletano Concilio I. [c. 7.] legitur: