Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Penitencia Astulphi, qui uxorem suam interfecerat.

Item Stephanus V. Astulpho.
Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis
curamus, fili Astulphe; sed non filius dici debes, qui


tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti
uxorem tuam, partem corporis tui, legitimo matrimonio
tibi sociatam, sine causa mortis, non tibi resistentem,
non insidiantem quocumque modo uitae tuae. Non
inuenisti eam cum alio uiro nefariam rem facientem, sed
concitatus a diabolo, inpio furore flammatus, more
latronum atrocius eam gladio tuo, crudelior omni bestia,
interemisti, et nunc post mortem eius addis iniquitatem
super iniquitatem, filiorum tuorum inprobe predo. Qui
matri non pepercisti, filios tuos orphanos fecisti, inducere
super eam uis mortis causam post mortem, per
unum hominem homicidam et reprobum testem. Quoniam
nec euangelium, nec ulla diuina humanaque lex
unius testimonio etiam idoneo quempiam condempnat uel
iustificat: quanto magis per istum scelestum et flagiciosissimum
nec illa uiua debuit condempnari, nec a te
post mortem eius accusari? Prius causa criminis subtiliter
erat inuestiganda, et tunc, si ita fuisset inuenta,
secundum legis tramitem debuit excipere ultionis uindictam.
Nam si uerum (quod absit) fuisset, sicut adulter
mentitus est, post septem annos peracta penitencia
dimittere eam per approbatam causam poteras, si uoluisses;
occidere tamen eam nullatenus debuisti. Non enim
uult Deus mortem peccatoris, sed ut conuertatur ad penitenciam,
et uiuat. Idcirco placeat tibi consilium nostrum,
et facias hoc, quod melius tibi et leuius uideri
potest: miserere animae tuae, ut non sis tuus tibimet
ipsi homicida. Relinque quapropter, te rogamus, hoc
malum seculum, quod te traxit ad tam inmanissimum
peccati facinus; ingredere monasterium, humiliare sub
manu abbatis, multorum fratrum precibus adiutus
obserua cuncta supplici animo, que tibi fuerint inperata,
si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis
et refrigeret animam tuam prius, quam crucieris perpetuis
flammis. Hoc leuius et melius tibi esse certissime
scias. Sin autem publicam penitenciam, permanens
in domo tua uel in hoc mundo, uis agere (quod tibi
peius, et durius, et grauius esse non dubites) ita, ut agere
debeas, exhortamur, omnibus diebus, quibus penitere
debes, uinum et omnem siceram non libas, carnem
numquam ullo tempore comedas, preterquam in Pasca,
et in die Natalis Domini; in pane, et aqua, et sale penitenciam
age; in ieiuniis, in uigiliis, orationibus,
et elemosinis omni tempore perseuera; armis numquam
cingere, nec in quolibet loco litigare presumas. Uxorem
numquam ducere, concubinam non habere, nec adulterium
committere audeas; in balneo numquam laueris, in conuiuiis
letantium numquam te misceas; in ecclesia segregatus
ab aliis Christianis post hostium et postes humiliter te
repone; ingredientium et egredientium suppliciter orationibus


conmendare, conmunione corporis et sanguinis
Domini cunctis diebus uitae tuae indignum te existimes;
in ultimo tamen exitus uitae tuae die, si merueris,
pro uiatico, si sit qui tribuat, tantummodo uenialiter tibi
ut accipias concedimus. Sunt et alia multa, que tibi
durius et satis acrius erant iuxta magnum pondus peccati,
infelix, adicienda. Sed si hec omnia, que tibi misericorditer
supra dicta sunt, perfecto corde Domino auxiliante
feceris et custodieris, confidimus de inmensa clementia
Dei, remissionem te tuorum habiturum peccatorum, et secundum
dictum iusti bonique pastoris resoluet te sancta
ecclesia ab hoc uinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam,
qui eam suo sanguine acquisiuit, solutus sis in celis.
Si autem aliter feceris, et sanctae matris ecclesiae tam salubrem
admonitionem despexeris, ipse tibi sis iudex, et in
laqueo diaboli, quo irretitus teneris, permanebis; sanguis
tuus super caput tuum; nos alieni a consortio tuo pro
aliorum filiorum Dei salute, ipso opitulante, omni sollicitudine
nitimur desudare, et Domini misericordiam attentius
cottidie inplorare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1151/1152
Gehe zu Spalte: