Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Coniugia penitus interdicantur his, qui suas uxores occidunt.

Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non
addis, adulterarum, uel aliquid huiusmodi, quid aliud habendi
sunt quam homicidae, ac per hoc ad penitenciam
redigendi? Quibus penitus coniugium denegatur, exceptis
adolescentibus, de quibus est B. Leonis Papae XXV. regula
decretalium, imo indulgentia obseruanda.
Gratian. In hoc capitulo uidetur Nykolaus permittere
maritis causa adulterii, uel alterius eiusmodi criminis, uxores
suas interficere. Sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio,
non materiali criminosos feriri iubet; illo uidelicet gladio, quo
Petrus iubetur mactare et manducare. De quo etiam gladio
Christus ait in euangelio: "Non ueni pacem mittere in terram,
sed gladium."
Hinc idem Nykolaus scribit Albino Archiepiscopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1151/1152
Gehe zu Spalte: