C. IV. Nisi post restitutionem, neque de coniugii federe, neque de adulterii crimine inter uirum et uxorem iudicium est agitandum.
Item Nykolaus Papa. [in epistola Karolo Regi]II. Pars. Siue de coniugii federe, siue de adulterii
crimine iudicium sit agitandum, nulla ratio patitur, Thebergam
cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad
tempus suae fuerit reddita potestati, et consanguineis propriis
libere sociata. Inter que etiam locus prouidendus
est, in quo nulla uis multitudinis formidetur,
nec sit difficile testes producere uel ceteras personas,
que tam a sanctis canonibus, quam a uenerandis Romanis
legibus in huiusmodi controuersiis requiruntur.
III. Pars. Gratian. In hoc capitulo quamuis causa
uideatur exposita, quare sua auctoritate non licet alicui uxorem
dimittere, qua cessante ipsa quoque prohibitio cessare uidetur:
tamen quia ipsa separatio pena est, et pena nulli est inferenda
nisi per iudicem, generaliter hoc intelligendum est, ut siue ob causam
premissam, siue nulla causa existente, non liceat alicui sua
auctoritate uxorem dimittere. Quod etiam de pena homicidii uel
qualibet alia intelligendum est.
Unde Nykolaus Papa scribit Rodulpho, Bituricensi
Archiepiscopo: