Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Absque causae cognitione a uiro suo dimissa ad omnia restituatur.

Item Nykolaus Papa Karolo Inperatori.
Istoria ecclesiastica, ab Eusebio Cesariensi episcopo
confecta, de muliere quadam, que de castitate a marito
accusabatur, ait: "Preceptum est ab inperatore lege lata,
ut primo permitteretur ei libere rem familiarem diutius
ordinare; tunc deinde responderet obiectis. Hoc omnes
leges tam ecclesiasticae quam uulgares publicaeque precipiunt."
§. 1. Si autem de mulieribus et secularibus uiris
hec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis hominibus
et sacerdotibus sunt concessa.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1151/1152
Gehe zu Spalte: