C. IV. De his, qui maleficiis inpediti coire non possunt.
Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed numquaminiusto Dei iudicio permittente, et diabolo preparante,
concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus
ista eueniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato Deo et
sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem
faciant, et profusis lacrimis, et largioribus elemosinis et
orationibus atque ieiuniis Domino satisfaciant, et per
exorcismos ac cetera munia ecclesiasticae medicinae ministri
ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech
et domum eius Abrahae orationibus sanauit, sanare
procurent. Qui si forte sanare non potuerint, separari
ualebunt; sed post, quam alias nuptias expetierint,
illis in carne uiuentibus, quibus iunctae fuerint, prioribus,
quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis
reddita fuerit, reconciliari nequibunt.
Gratian. Sed in hoc uidetur contrarius premisso capitulo
Gregorii. Ibi enim post possibilitatem redditam iubetur separari
ab eo, cui secundo nupserat, et redire ad primum. Hic autem
uiuente eo, cui secundo copulata fuerat, primo reconciliari non
poterit.