C. III. In ueritate uiri consistat, si mulier negat se cognitam ab eo.
Si quis accepit uxorem, et habuit eam aliquo tempore,et ipsa femina dicit, quod numquam coisset cum
ea, et ille uir dicit, quod sic fecit, in ueritate uiri consistat,
quia uir est caput mulieris.
III. Pars. Gratian. Ecce, quod inpossibilitas reddendi
debitum uinculum soluit coniugii. Sed hoc de naturali inpossibilitate
statutum est. Hec autem maleficii inpedimento, non
frigiditate naturali debitum coniugale prohibente, a uiro suo separata
est. Unde queritur, si liceat ei etiam in hoc casu a uiro
suo discedere, et alii se copulare?
De his ita scribit Igmarus Remensis Archiepiscopus: