Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. II.] Item ex epistola eiusdem.

De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt
se inuicem non posse operam carni dantes conmisceri.
Iste uero si non potest ea uti pro uxore, habeat
eam quasi sororem. Quod si retinaculum uoluerint coniugale
rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic
non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conueniet?
Igitur si uir aliam uult uxorem accipere, manifesta
patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem,
exosam eam habuit, et idcirco eam dimittere mendacii
falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volo
mater esse, et filios procreare, uterque eorum septima
manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando
dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti
una caro effecti fuissent, tunc uidetur mulierem
secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter
infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae
naturae est, maneat sine coniuge. Quod si et ille aliam
copulam acceperit, tunc hii, qui iurauerant, periurii,
crimine rei teneantur, et penitencia peracta priora cogantur
recipere conubia.
II. Pars. Gratian. Hoc autem seruari precipitur, cum
uterque idem fatetur. Ceterum si uir asseruerit, se reddidisse
debitum uxori, et illa diffitetur, cui potius habenda sit fides, merito
queritur.
De his in Concilio apud Conpendium habito ita
statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1149/1150
Gehe zu Spalte: