C. I. Licet mulieri alteri nubere, quam ob frigiditatem uir cognoscere non potuit.
Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio iunctisunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium
ducere possit? De quibus scriptum est: "Vir et mulier, si
se coniunxerint, et dixerit postea mulier de uiro, quod non
possit coire cum ea, si potest probare, quod uerum sit, per
iustum iudicium, accipiat alium. Si autem ille aliam acceperit,
separentur."