Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. UN. Non debet aliquis a continentiae uoto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur.

Non solum mechandum non est, (quod faciunt quidam,
sed omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram,
etsi propterea duxerit, ut Christianam faciat,) sed
etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo uouit,
nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat
uxorem sibi esse ducendam, quia promisit que nuptias eius
appetit, futuram se esse Christianam. Quod enim cuiquam
ante, quam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum
uouerit, non licebit: si tamen id uouerit, quod uouendum
sit, sicuti est perpetua uirginitas, uel post experta
conubia solutis a uinculo coniugali uidualis castitas, seu
ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem
relaxantibus fidelibus castisque coniugibus (quod alterum
sine altera, uel alteram sine altero uouere fas non est)
iugis continentia. Hec ergo, et si qua alia sunt, que
rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione
rumpenda sunt, que sine ulla condicione uouerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1147/1148
Gehe zu Spalte: