[C. XXVIII.]
Idem in eodem.Usque adeo manent inter uiuentes semel inita
iura nuptiarum, ut potius inter se sint coniuges etiam
separati, quam cum his, quibus adheserunt. Et post:
§. 1. Manet inter uiuentes quoddam uinculum coniugale,
quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre;
sicut apostata anima, uelut de coniugio Christi
recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit,
quod lauachro regenerationis accepit. Redderetur enim
proculdubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem
hoc, qui recessit, ad cumulum supplicii, non ad meritum
premii.