Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVII. Sterilem uxorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet.

Tantum ualet sociale uinculum, ut, cum causa
procreandi colligitur, nec ipsa causa procreandi soluatur.
Posset enim homo dimittere sterilem uxorem
et ducere de qua filios haberet, et tamen non licet.
Item: [c. 15.] §. 1. Manet uinculum nuptiarum, etiam
si proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate
non subsequatur, ita, ut iam scientibus coniugibus non se
filios habituros, separare se tamen uel ipsa causa filiorum,
atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis,
quibus se copulauerint, adulterium conmittunt, ipso autem
coniugio manente. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam,
unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine,
alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patres
fas erat. Utrum et nunc fas sit, temere non dixerim.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1147/1148