Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Cum nouerca, uel filiastra, uel sorore uxoris dormiens ad coniugium non potest peruenire; uiris earum legitima non negantur coniugia.

Item ex Triburiensi Concilio.
Si quis cum nouerca sua dormierit, neuter potest ad
coniugium peruenire; sed uir eius potest, si uult, aliam accipere,
si se continere non potest. §. 1. Similiter qui
cum filiastra sua, uel cum sorore suae uxoris dormierit,
obseruandum est.
Gratian. Quamuis illud, quod in fine Maguntiensis concilii
ponitur, a nonnullis non de legitime coniunctis, sed de fornicariis
dictum intelligatur, uidelicet ut fornicarii discedant ab inuicem,
et sine spe coniugii maneant; illud uero Gregorii ad Bonifatium
Anglicis pro tempore permissum est, quibus B. Gregorius
in quarta et quinta generatione coniugia contrahi permisit; alias
autem inane esset, cum Augustinus dicat in sermone Domini
in monte: "Si uxorem quis habeat sterilem, etc."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1145/1146
Gehe zu Spalte: