Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII Licet ducere aliam infirmo, cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non ualet.

Item Gregorius iunior Bonifatio Episcopo. [epist. IV.]
Quod posuisti, si mulier infirmitate correpta
non ualuerit uiro debitum reddere, quid eius faciat


iugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae
uacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit
continere, nubat magis; non tamen ei subsidii opem
subtrahat, quam infirmitas prepedit, non detestabilis
culpa excludit.
V. Pars. Gratian. Sed illud Ambrosii a falsatoribus
dicitur insertum. Illud Gregorii sacris canonibus, imo
euangelicae et apostolicae doctrinae penitus inuenitur aduersum.
Quidam uero, sentenciam Ambrosii seruare cupientes, non de
qualibet fornicatione illud arbitrantur intelligi, ut ob quamlibet
fornicationem uir licite dimittat uxorem, et uiuente dimissa aliam
ducat, sed de incestuosa tantum fornicatione intelligitur,
cum uxor uidelicet alicuius, patri et filio, fratri uel auunculo
uiri sui, uel alicui similium se constuprandam publice tradiderit.
Hec autem, quia uiro suo se illicitam reddidit in
perpetuum, dum per copulam consanguinitatis in primum, uel
secundum, uel tertium gradum transiuit affinitatis, licite
dimittitur, et ea uiuente superducitur alia. Hic si quis contendat,
non magis uiro, quam mulieri licitum esse, si uir alicuius eodem
modo fornicetur, sciat, uirum ab Ambrosio appellatum non sexu,
sed animi uirtute; mulierem quoque nominatam sentiat non
sexu corporis, sed mollicie mentis. Sed quia nulla auctoritate
permittitur, ut uiuente uxore alia superducatur, intelligitur
illud Ambrosii in supradicto fornicationis genere: non tamen,
quod uiuente dimissa aliam ducere possit, sed post mortem fornicariae
uel fornicarii, (quorum uterque, ut supra dictum est, a
corruptione luxuriae mulier appellatur), ille, qui a fornicatione
mundus est, uir siue mulier aliis copulari possunt; adulteri
autem, si superuixerint, nullo modo aliis copulari poterunt.
Sic et illud intelligitur, quod in Capitulo cuiusdam
Concilii legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1143/1144
Gehe zu Spalte: