C. XV. Omnis inmunda pollutio fornicatio est, licet uaria sint peccata fornicationis.
Item Ysidorus. [lib. II. de summo bono c. 39.]III. Pars. Non solum de conmissa fornicatione peccatum
regnat in homine, sed, si adhuc delectatur, atque
animum teneat, proculdubio regnat. Fornicatio carnis
adulterium est: fornicatio animi seruitus est idolorum.
Est autem et spiritualis fornicatio, de qua Dominus
ait: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam,
iam mechatus est eam in corde suo." Omnis inmunda pollutio
fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis
uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi
uaria gignuntur flagicia, quibus regnum Dei clauditur,
ut homo a Deo separetur. §. 1. Inter cetera septem
uicia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis inmunditiam
templum Dei uiolat. Sunt autem quedam,
que sicut animalia absque ulla discretione indesinenter
libidini seruiunt, quas ego nec mutis pecudibus
conparauerim. Pecora enim cum conceperint, ultra non
indulgent maribus copiam sui.