Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Adultera probatur que uiuente marito alteri nubit.

Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum.
Omnes causationes Apostolus amputans apertissime
diffiniuit, uiuente uiro esse adulteram mulierem, si alteri


nupserit. Nolo michi proferas raptoris uiolentiam, matris
prestationem, patris auctoritatem, propinquorum cateruam,
seruorum insidias, parentum dampna rei familiaris.
Quamdiu uiuit uir, licet adulter sit, licet sodomita, licet
flagiciis omnibus coopertus, et ab uxore propter hec scelera
derelictus, maritus est reputatus, cui alterum uirum accipere
non licet. Non hoc Apostolus propria auctoritate
decernit, sed Christo in se loquente Christi uerba
sectatus est, qui ait in euangelio: "Qui dimittit
uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam mechari,
et qui dimissam acceperit adulter est." Unde et
Apostoli grauem coniugii sarcinam intelligentes: "Si ita
est," inquiunt, "non expedit homini uxorem accipere." Ad
quod Dominus, "qui potest," inquit, "capere capiat,"
statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infert
beatitudinem, que nulla carnis lege retinetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1141/1142
Gehe zu Spalte: