Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Siue uir ab uxore, siue uxor a uiro causa fornicationis discesserit, alteri adherere prohibetur.

Idem super epistolam Pauli ad Chorinthios.
Apostolus dicit: "His, qui sunt in coniugio precipio


non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere;
quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari uir
suo." Potest enim fieri, ut discedat ea causa, quam Dominus
permisit. At, si feminae licet uirum dimittere
propter causam fornicationis quid respondebimus de
hoc, quod dicit posterius: "Et uir uxorem non
dimittat?" quare non addit: "excepta causa fornicationis,"
quod Dominus permittit? nisi quod similem formam uult
intelligi, ut, si dimiserit, (quod causa fornicationis permittitur),
maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Et post
pauca: §. 1. Dominus autem permisit causa fornicationis
uxorem dimitti. Sed quia permisit, non iussit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1139/1140
Gehe zu Spalte: