Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Sicut uir est caput mulieris, sic adulterando grauius delinquit quam mulier.

Idem de decem cordis. [c. 3.]
"Non mechaberis," id est non ibis ad aliquam aliam
preter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et
non uis reddere hoc uxori? et cum debeas in uirtute
precedere uxorem, (quoniam castitas uirtus est) tu sub uno
impetu libidinis cadis? et uis uxorem tuam uictricem esse,
tu uictus iaces? et cum tu caput sis uxoris precedit
te ad Deum cuius caput es? uis tuam domum capite deorsum
pendere? Caput enim mulieris est uir. Ubi autem
melius uiuit mulier quam uir, capite deorsum pendet domus.
Si caput est uir, melius debet uiuere uir, et precedere in
omnibus bonis factis uxorem suam.
Gratian. His auctoritatibus monstratur, quod adulter adulteram
dimittere non ualet.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1139/1140