Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Ecce, quod ista dimitti non ualet, cum innocens a fornicatione
inueniatur. Sed ponatur, quod ipsa sit adultera, queritur,
si adulter possit dimittere eam causa fornicationis? Non enim
uidetur, quod pari crimine infectus alium de eodem punire possit.
Unde, cum Iudei adulteram accusarent equitatis sentenciam a
Domino acceperunt: "Quicumque uestrum sine peccato est primus
in illam lapidem mittat." Hinc etiam in euangelio precipitur:
"Ypocrita, primum eice trabem de oculo tuo, et postea
educes festucam de oculo fratris tui."
Hinc etiam Augustinus scribit in libro I. de sermone
Domini in monte: [c. 28.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >