C. XXIII. In utroque sexu adulterium pari ratione punitur.
Christiana religio adulterium in utroque sexu pari rationecondempnat. Sed uiros suos mulieres non facile de
adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam.
Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre
consueuerunt, et ideo mulieribus, prodito earum
crimine, conmunio denegatur; uirorum autem latente conmisso
non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur;
qui utique submouebitur, si eius flagicium detegatur.
Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante
uindictae ratio conquiescit.