Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit.

Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 8.]
VI. Pars. Preceptum Domini est, ut excepta causa
fornicationis uxor a uiro dimitti non debeat, et ideo quicumque
citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque
occasione reliquerit, quia quod Deus iunxit
ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica conmunione
priuatus, et a cetu omnium Christianorum
maneat alienus, quamdiu societatem relictae coniugis
sinceriter amplectatur et foueat. Itaque qui iam admoniti
sacerdote semel et bis et ter, ut corrigantur,
ad suae coniugis noluerint redire consortium
ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt,
et insuper generosae dignitatis testimonium,
quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam
discidii iugulo tradiderunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1137/1138
Gehe zu Spalte: