Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIV. Que opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant.

Illae autem famulae Dei, que integritatem pudoris oppressione
barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate
ac uerecundia, si se incontaminatis non audeant
conparare uirginibus. Quamuis enim omne peccatum ex
uoluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens inuita
non pollui, minus tamen hoc illis oberit, si
quod potuerunt animo non amittere doleant se uel corpore
perdidisse.
Gratian. Cum ergo hec, que uiolentiam passa est, pudicitiam
amisisse probari non potest, nullo modo conuincitur fornicationis
uel adulterii crimen incurrisse. Ut enim Augustinus ait
in libro de bono coniugali: [c. 4.] "Adulterium conmittitur,
cum uel propriae libidinis instinctu, uel alienae consensu cum
altera uel altero contra pactum coniugale concumbitur, atque ita
frangitur fides, que in rebus corporeis et abiectis magnum
animi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem, qua
etiam uita ista continetur, certum est debere postponi."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1135/1136