C. XIII. Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur.
Item Gregorius. [in Moralibus, lib. XXI. c. 9.]"Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
mechatus est eam in corde suo." Quia enim greco uerbo
adulter mechus dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier
uideri prohibetur, aperte ueritas ostendit, quia etiam solo
uisu, cum turpiter uel innupta concupiscitur, adulterium
perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco uel
ordine concupiscentium discernitur, quia sic hunc
studiosa in sacro ordine concupiscentia, sicut illum adulterii
inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idem
luxuriae distinguitur reatus.
IV. Pars. Gratian. Quamuis autem uiolenter oppressae
pudicitiam non amiserint, incontaminatis tamen se non audeant
exequare uirginibus.
Unde Leo Papa: [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad
Episcopos Afric., c. 5.]