Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur.

Item Iohannes Crisostomus [id est auctor operis imperfecti]
super Mattheum. [hom. XXXII. ad. c. 19.]
Sicut enim peccatum opus sine uoluntate non facit, ita
et iusticia ex opere non consummatur, nisi et uoluntas affuerit.
Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium
quidem uoluntate conmittunt cum Dominus
dicat: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam,
iam mechatus est eam in corde suo." Ergo uoluntas sine
opere frequenter peccat. Illa est ergo gloriosa continentia,
non quam transgredi non potest necessitas debilitatis
corporis, sed quam conplectitur uoluntas sancti
propositi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1133/1134
Gehe zu Spalte: