Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. In corpore pudicitia uiolari non potest, si mens inuiolata seruetur.

Idem Victoriano. [epist. CXXII.]
Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis
adesse consueuit, et aut nichil in earum castissimis membris
libidine hostili perpetrare permittit, aut si permittit,
cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur,
etiam carnem suam defendunt a crimine, et
quicquid in ea nec conmisit, nec permisit libido patientis,
solius erit culpae facientis, omnisque illa uiolencia non
pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur.
Tantum enim ualet in mente integritas castitatis,
ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius
membra potuerunt superari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1133/1134
Gehe zu Spalte: