Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. VI.]

Idem in libro I. de libero arbitrio. [c. 5.]
De pudicitia quis dubitauit, quin ea sit in animo
constituta, quandoquidem uirtus est? Unde a uiolento stupratore
nec ipsa eripi potest. Item Ieronimus super
epistolam ad Romanos libro 1.: §. 1. Fieri non potest, ut, nisi
quis prius mechetur in corde, mechari possit in corpore.
[PALEA.
Idem super Lucam in libro 2.: §. 2. Finge in persecutione
aliquam uirginem prostitutam; hec apud euangelium,
quia uoluntate non peccat, uirgo suscipitur, in lege
quasi corrupta repudiatur. Idem in libro hebraicarum
questionum: (in Genes. ad cap. 12.) §. 3. Corpus mulieris
non uis maculat, sed uoluntas. ]
Item Augustinus in libro de sancta uirginitate: [c. 8.]
§. 4. Sicut nemo inpudice utitur corpore, nisi prius spiritu
concepta nequitia: ita nemo seruat pudicitiam in corpore,
nisi spiritui prius insita castitate.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1133/1134
Gehe zu Spalte: