Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IV.] Idem. [ibidem]

Proposito animi permanente, per quod etiam corpus
sanctificari meruit, ipsi corpori non aufert sanctitatem
uiolentia libidinis alienae, quam seruat perseuerantia suae
continentiae. An uero, si aliqua femina mente corrupta,
uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uicianda ad
suum deceptorem, adhuc eam pergentem sanctam uel corpore
dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificatur,
amissa atque destructa? Absit hic error, et
hinc potius ammoneamur, ita amitti corporis sanctitatem,
etiam intacto corpore. Idem: [c. 19.] §. 1.


Lucretiam, matronam nobilem ueteremque Romanam,
magnis pudicitiae laudibus efferunt. Huius corpore cum
uiolentus Tarquinii regis filius libidinose potitus esset,
illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino, et propinquo
Bruto, uiris clarissimis et fortissimis indicauit, eosque
ad uindictam constrinxit. Deinde fedi in se conmissi
egra atque inpatiens se peremit. Quid dicimus? adultera
hec, an casta dicenda est? Quis in hac controuersia
laborabit? Egregie quidam ex hoc et ueraciter
declamans ait: "Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulterium
unus admisit." Splendide atque uerissime. Intuens
enim in duum corporum conmixtione unius inquinatissimam
cupiditatem, unius castissimam uoluntatem, et
non quod corporum coniunctione, sed quod animorum
diuersitate ageretur, attendens: "Duo," inquit, "fuerunt,
et unus adulterium admisit."


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1131/1132
Gehe zu Spalte: