Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Aliena libido neminem polluit.

Item Augustinus de ciuitate Dei. [lib. I. c. 18.]
Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur? Non
polluet, si aliena erit, si autem polluet, non aliena erit.
Sed cum pudicitia sit uirtus animi, comitemque habeat
fortitudinem, potius quelibet mala tollerare, quam malo
consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus
in potestate habet quid de sua carne fiat, sed tantum
quod annuat mente uel rennuat: quis tandem sana scilicet
mente putauerit, se perdere pudicitiam, si forte in
apprehensa uel oppressa carne sua exerceatur et expleatur
libido non sua?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1131/1132
Gehe zu Spalte: