QUESTIO V.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem pudicitia uiolenter eripi non possit,
multorum auctoritatibus probatur. Est enim uirtus animi, que
uiolentiam non sentit. Corpori namque uis infertur, non animo.
Unde, quamuis corpus uiolenter corrumpatur si pudicitia mentis
seruetur illesa, tamen castitas duplicatur. Sicut B. Lucia
fertur dixisse Pascasio. "Si inuitam me feceris uiolari, castitas
michi duplicabitur ad coronam." De sensibus enim et uoluntatibus
iudicat Deus.
Hinc Ambrosius scribit in libro V. de uirginibus: