Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XII. Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur.

Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Gal. ad uers.
Manifesta autem.]
In eo fornicator est maioris criminis, quia tollit membra
Christi, et facit ea membra meretricis; "erunt quippe


duo in carne una." Qui non est fidelis, nec credit in Christo,
sua membra facit membra meretricis. E contrario infidelis
in fornicatione sua utrum uiolet, an edificet templum
idolo, nescio. Per uicia quippe uel maxime
demones coluntur. Hoc unum scio, quod qui post fidem
Christi fornicatur uiolat templum Dei. Secundum opus
carnis inmunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur.
Quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus,
que in occulto fiunt, que etiam nominare turpissimum
est, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur,
generaliter scriptura conplexa est, dicens: "Verecundos
uel uerentes facite filios Israel ab omni inmundicia," sic
in hoc loco ceteras extraordinarias uoluptates, ipsarum quoque
opera nuptiarum, si non uerecunde et cum honestate
quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis seruiatur
immunditiam et luxuriam nominauit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1129/1130