Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur.

Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet
Dominus, quarum publice uenalis est turpitudo. In Decalogo
autem mechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse,
quoniam mechia non nisi adulterium intelligi solet. Idem
super Exodum: [quest. 71.] §. 1. Omnis mechia etiam
fornicatio in scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis
fornicatio mechia dici possit, in eisdem scripturis non michi
interim occurrit locutionis exemplum; sed si omnis fornicatio
etiam mechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibita
illa fornicatio, quam faciunt qui uxores non habent,
cum feminis, que uiros non habent, an inueniri possit,
ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis
illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui
furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligere
uoluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto
nomine mechiae omnis illicitus concubitus atque
illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet
intelligi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1129/1130
Gehe zu Spalte: