C. X. Adulteria non sunt facienda uoluntate generandi filios.
Item Augustinus ad Claudium contra Iulianum libro V.Sic non sunt facienda adulteria etiam uoluntate
filios generandi, quemadmodum nec furta sunt facienda
etiam uoluntate pascendi pauperes sanctos; quod tamen est
faciendum non furta perpetrando, sed bene utendo mammona
iniquitatis.
V. Pars. Gratian. Ecce, quod nullo modo licet alicui
uiuente uxore sua, uel ex ancilla, uel ex alia qualibet filios
querere, qui etiam suscepti filiorum nomine iudicantur indigni.
Simplex etiam fornicatio sacra scriptura prohibetur.
Unde Augustinus in questionibus Deuteronomii:
[quest. XXXVII. ad c. 23.]