Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Ex ancilla filii non sunt querendi.

Item sermo sancti Ambrosii de S. Iohanne, qui sic incipit:
"Diximus superiore Dominica." [num. LXV.]
Dicat aliquis: uxorem non habeo, et ideo ancillam
michi sociaui. Audi, quid dicat scriptura ad Abraham:
"Eice ancillam et filium eius; non enim erit heres
ancillae filius cum filio liberae." Si igitur ancillae filius
heres non est, nec ergo filius est. Cur autem queritur
tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis


possit esse heres nec sanguinis? Nec enim potest habere
hereditatis consortium qui non habet originis priuilegium.
Cur, inquam, queritur tale contubernium, de quo nati filii
non sunt testes matrimonii, sed adulterii? Cur
huiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sunt,
non honori? Dicit scriptura: "Adulterorum filii etc."
Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereatur
consortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinae
tuae libertatem et nomen uxoris, ne tui adulter sis potius
quam maritus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1129/1130
Gehe zu Spalte: