C. VIII. Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem querere.
Item Augustinus de bono coniugali. [c. 16.]IV. Pars. Sicut satius est mori fame, quam ydolothitis
uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam
ex illicito coitu stirpem querere. Undecumque autem
nascantur homines, si parentum uicia non sectentur et
Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim
hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo
male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.