Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores.

Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum,
c. 47. et 48.]
Obiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos
erat, crimen non erat. Sicut Patriarchae coniugibus excipientibus
semen suum miscebantur, non concupiscentia
perficiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae
successionis: sic Apostoli admirantibus auditoribus doctrinam
suam condelectabantur, non auiditate consequendae
laudis sed karitate seminandae ueritatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1129/1130
Gehe zu Spalte: