Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram.

Item Ieronimus. [contra Iouinianum lib. I.]
III. Pars. Origo quidem honesta erat amoris, sed magnitudo
deformis. §. 1. Nichil autem interest ex qua
honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in sentenciis:


"Adulter est," inquit, "in suam uxorem amator
ardentior." In aliena quippe uxore omnis amor turpis
est, in sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniugem,
non affectu. Non regnat in eo inpetus uoluptatis,
nec preceps fertur ad coitum. Nichil est
fedius quam uxorem amare quasi adulteram. §. 2. Certe,
qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribus
iungi, et filios procreare, imitentur saltim pecudes, et
post, quam uenter uxoris intumuerit, non perdant filios,
nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1127/1128
Gehe zu Spalte: