Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur.

Idem in eodem. [libro de cap.]
Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum
adulterium est, nec uiro licet quod mulieri non licet.
Eadem a uiro, que ab uxore, debetur castimonia. Quicquid
in eam, que non sit legitima uxor, conmissum fuerit,
adulterii dampnatur crimine. In eodem: [lib. cap. 7.]
§. 1. Nulli licet scire mulierem preter uxorem; ideoque
coniugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas, et cum
aliena muliere delinquas. §. 2. Tollerabilior est, si
lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc
solum est adulterium, cum aliena peccare coniuge, sed omne,
quod non habet potestatem coniugii. Tamen locus iste
docet, grauius crimen esse, ubi celebrati coniugii iura temerantur,
et uxoris pudor soluitur. Ideoque, cum pretenderet
Abimelech, quod uxorem alienam esse ignorauerit, quam
sororem esse uir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus:
"Et ego cognoui, quoniam puro corde fecisti
hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non
sum passus te tangere eam". Cognoscimus uelut presulem
custodemque esse coniugii Deum, qui non patiatur
alienum thorum pollui, et si quis fecerit, eum peccare in
Deum, cuius legem uiolet, et gratiam soluat. Et,
quia in Deum peccat, sacramenti celestis amittit consorcium.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1127/1128