Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit.

Dixit Sara ad Abraham: "Ecce conclusit me Dominus,
ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filium
facias ex illa". Et ita factum est. Sed considera primum,
quod Abraham ante legem Moysi et ante euangelium
fuit; nondum interdictum adulterium uidebatur.
Pena criminis ex tempore legis est, que crimen inhibuit,
nec ante legem nulla rei dampnatio est, sed ex lege. Non
ergo in legem conmisit Abraham, sed legem preuenit.
Deus in paradiso coniugium laudauerat, non adulterium
dampnauerat. §. 1. Habes Abrahae defensionem
primam. Secunda illa est, quod non ardore aliquo uagae
succensus libidinis, non petulantis formae captus decore,
ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio
querendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc
post diluuium raritas erat generis humani; erat etiam religionis,
ne quis non reddidisse debitum uideretur naturae.
Denique et Loth sancti hanc filiae causam querendae posteritatis
habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo
publici muneris gratia priuatam culpam pretexuit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1127/1128
Gehe zu Spalte: