C. II. Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur.
Recurrat nunc animus uester ad Abraham, Ysaac, etIacob. In istis tribus inuenimus parere liberas, parere
ancillas. Inuenimus ibi partus liberarum, inuenimus ibi
partus ancillarum. Ancilla nichil boni significat. "Eice
ancillam," inquit, "et filium eius." §. 1. Inuenimus rem
miram in istis generationibus liberarum et ancillarum:
quatuor scilicet genera hominum, in quibus quatuor generibus
conpletur figura totius populi Christiani, ut non
sit mirum quod in illis tribus dictum est: "Ego sum Deus
Abraham, et Deus Ysaac, et Deus Iacob." In omnibus
enim Christianis (fratres adtendite) aut per malos nascuntur
boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos
boni, aut per malos mali. Amplius istis quatuor generibus
non potest inueniri. §. 2. Inuenis ibi bonos filios Iacob
natos de ancillis, et bonos filios natos de liberis.
Nichil obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando in
patre cognouerunt semen suum, et consequenter regnum
cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non
obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerent
regnum, et terram promissionis quam cum fratribus
acceperunt, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed preualuit
semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur
tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen, quia ex
semine uerbi Dei, quod figuratur in Iacob, simul
hereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit
qui de semine bono nascitur: tantum ne imitetur ancillam.
Si de ancilla nasceris, ancillam malam superbientem
ne imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati
possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismahel autem
de ancilla natus expulsus est ab hereditate?
Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille
ceruicem, et uoluit seducere fratrem suum, ludens cum
illo. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismahel
et Ysaac; uidit illos Sara ludentes. §. 3. Que autem
peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit
Moysen et Prophetas tempore posteriores ante Domini
aduentum, et que istos, ipsa et Apostolos, et martires nostros,
et bonos omnes Christianos. Omnes enim peperit
qui diuersis temporibus nati apparuerunt, sed societate
unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores
huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc
experiuntur, et usque in finem ceteri experientur. Item que
peperit Cayn, et Cham, et Ismahel, et Esau, eadem ipsa
peperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et que
istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum, et Symonem
magum, et ceteros usque ad hec tempora pseudochristianos,
in affectione animali pertinaciter obduratos, siue sint
permixti in unitate, siue aperta precisione dissentiant. §. 4.
Sed cum tales a spiritualibus euangelizantur, et sacramentis
inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut
Esau; cum autem per illos, qui non caste annunciant euangelium,
tales in eodem populo generantur, non Sara
quidem per se ipsam parit, sed per Agar. Item boni spirituales,
quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus
generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali
eos, sed per ancillarum uterum parit. §. 5. Cum uero
per spirituales in euangelio generantur boni fideles, qui uel
uadunt in spiritualem affectum pietatis, uel eo tendere
non desistunt, uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut
ex utero Sarae Ysaac, uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et
nouum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari
uideantur, siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue
in area in sua sterilitate perseuerent, siue occasione
temptationis tamquam uento extra tollantur, quod palea
est palea est, et semper ab illius ecclesiae, que sine macula
est et ruga, unitate diuisus est etiam qui congregationi
sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen
desperandum est, siue qui intus talis appareat, siue qui
foras manifestius aduersetur.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Pro uarietate
temporum uaria inuenitur dispensatio conditoris. Promissum
erat Abrahae, quod in semine eius benedicerentur omnes gentes;
promiserat quoque se daturum semini eius terram peregrinationis
suae. Cum ergo, ceteris in idolatria relictis, Abraham et
filios eius in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum
fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio querebatur,
quia in successione sanguinis erat successio fidei. Unde in lege
dicebatur: "Maledicta sterilis, que non reliquerit semen suum
super terram." Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt,
quia in successione familiae successio constabat offitii. Quia
uero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilatata est,
nec iam dicitur: "Dic domui Iudae, et domui Israel;" sed:
"Euntes docete omnes gentes," et: "In omni gente quicumque
timet Deum, et operatur iusticiam, acceptus est illi:" nec electio
muneris queritur in successione generis, sed in perfectione uitae
et sinceritate scientiae, et uirginitas fecunditati prefertur, et sacerdotibus
continentiae castitas inperatur. Nec ergo Abraham
aut Iacob deliquit, quia preter uxorem filios ex ancilla quesierit,
nec illorum exemplo, preter coniugale debitum, fecunditatem
in aliqua licet alicui querere, cum illorum coniugia nostrorum
equentur uel preferantur uirginitati, et inmoderatus usus
coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis
illius temporis.
Unde Ambrosius scribit in libro de Patriarchis: [lib. I.
de Abraham, c. 4.] :