Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVI. Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant.

Hoc sanctum affirmat concilium, ut uiduae, quibus
placuerit, teneant castitatem. Quod si prius, quam


profiteantur continentiam, elegerint nubere, illis nubant,
quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis
condicio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem
parentum uel suam cogantur maritos accipere. Si quis
uero propositum castitatis uiduae uel uirginis inpedierit, a
sancta conmunione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.
Gratian. Premissis auctoritatibus euidenter asseritur
quod, quamuis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae
causa conueniant, tamen coniuges appellantur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1123/1124