[C. XIII.]
Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [id est lib. I.de Abraham, cap. ult.]
"Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella
non de sponsalibus (illa enim iudicium expectat parentum: non
est enim uirginalis pudoris eligere maritum), sed iam desponsata
uiro de profectionis consulitur die, nec inmerito dilationem non
attulit. Iure etenim properare debuit ad maritum. Unde
illud Euripideon, quod mirantur plerique, unde translatum
sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, que tamen maritum
uolebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias:
'sponsaliorum meorum pater meus curam subibit. Hoc
enim non est meum.' Ergo quod et ipsi philosophi mirati
sunt seruate uirgines. Sed etiam, si qua mulier amisso
cito marito adolescentula laqueum infirmitatis suae timet
incidere, si uult nubere, nubat, tantum in Domino; ut
electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae estimetur
auctor si ipsa de nuptiis suis electionem sibi uendicet.
Expetita magis debet uideri a uiro, quam ipsa uirum
expetisse. Verecundiam premittat ante, quam nubat, quo ipsum
coniugium plus conmendet uerecundia."